III. 1. Ne de lite pronunties. l

M. Tullius libro Epistolarum ad Atticum septimo : Obsecro μήτε δίκην, praesertim in te a quo nihil unquam vidi temere fieri. Notavit Cicero carmen proverbiale, quod citatur cum ab aliis multis, tum a Luciano libello De calumnia.

Μήτε δίκην δικάσῃς, πρὶν ἀμφοῖν μῦθον ἀκούσῃς,

id est

Ne judex fueris, parteis ni audiveris ambas.

Nonnulli tribuunt Hesiodo, sed falso. Unde Tullius ψευδησιόδειον appellat, cum sit Phocylidis. Admonet autem non temere pronuntiandum de quopiam nisi re ultro citroque diligenter cognita. Citatur et apud Aristophanem in Vespis :

Ἦ που σοφὸς ἦν, ὅστις ἔφασκε·

Πρὶν ἂν ἀμφοῖν μῦθον ἀκούσῃς,

Οὐκ ἂν δικάσαις, id est

Sapiens fuit is quisquis dixit :

Prius ac partem audieris utranque

Ne judicem agas.

Eandem sententiam sic extulit Euripides in Heraclidis :

Τίς ἂν δίκην κρίνοιεν ἢ γνοίη λόγον,

Πρὶν ἂν παρ᾿ ἀμφοῖν μῦθον ἐκμάθῃ σαφῇ;

id est

De lite quinam judices aut qui queas

Pernosse rem, prius atque partem audiveris

Utramque ?

Allusit huc Seneca in Medea :

Qui statuit aliquid parte inaudita altera,

Aequum licet statuerit, haud aequus fuit.

Fertur inter Graecanicas sententias et hic senarius :

Ἀνεξέταστον μὴ κόλαζε μηδένα,

id est

Ne quempiam punito, rem ni expenderis.

Index Adagiorum