I. 3. Relimque quippiam et Medis. v

Medis aliquid relinque Λεῖπέ τι καὶ Μήδοις, id est Reliquum facito aliquid et Medis. Proverbialis jocus in eos, qui ex convivio nihil reliqui faciunt aut qui facultates universas abliguriunt. Plutarchus in Symposiacis : Ἡμῖν μὲν οὖν τοῖς Βοιωτοῖς τὸ Λεῖπέ τι καὶ Μήδοις διὰ στόματός ἐστιν, ἐξ οὗ Μῆδοι τήν τε Φωκίδα καὶ τὰ ἔσχατα τῆς Βοιωτίας ἄγοντες καὶ φέροντες ἐπέτρεχον, id est Nobis quidem Boeotis illud in ore est, Relimque quippiam et Medis, ex quo Medi et Phocidem ipsam et extremos Boeotiae terminos incursarunt omnia vexantes miscentesque populationibus. Subjicit autem, quod etiam vulgo hodie dictitant, Λεῖπέ τι καὶ ξένοις ἐπελθοῦσιν, id est Relinquito quippiam et hospitibus adventuris. Hospitibus aliquid relinquito Adagium ad varios usus trahi potest aut per ironiam, ut si dicas diviti, indignis et sumptuosis heredibus suas opes destinanti relinquere : Relimque quippiam et Medis, hoc est comparce tu quod dissipent ii, qui tibi male volunt, aut immodice profuso aut intemperantius garrulo, quemadmodum in Phormione Terentius  : Parce sodes, ut possis cum illa.

Index Adagiorum