III. 1. Liberi poetae et pictores. xlviii

Lucianus in dialogo quem inscripsit, Ὑπὲρ τῶν εἰκόνων : Καίτοι παλαιὸς οὗτος λόγος, ἀνευθύνους εἶναι ποιητὰς καὶ γραφέας, id est Atqui vetus hoc dictum est, liberos esse poetas ac pictores. Idem in Demosthenis Encomio : Τὸ μὲν δὴ ποιητικὸν φῦλον ἐλεύθερον, id est Atqui poeticum genus liberum. Sentit autem liberum esse poetis et pictoribus impune quidquid velint fingere. Εὐθύνη Graecis est causa sive accusatio. Magistratum itaque de quo cogebatur rationem reddere, qui susceperat, ὑπεύθυνον appellabant, liberum autem et de quo non exigebatur ratio ἀνεύθυνον. Indicat hoc Aeschinis oratio adversus Ctesiphontem. Diphilus apud Athenaeum libro sexto de poetis :

Οἷς ἐξουσία

Ἔστιν λέγειν ἅπαντα καὶ ποιεῖν μόνοις,

id est

Quibus licet

Et facere solis quidlibet atque dicere.

Ad quod allusit Horatius cum ait  :

Pictoribus atque poetis

Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.

Nam poetae numine aguntur, eoque illis frustra praescribas. Seneca libro De vita beata primo : Sive Platoni, inquit, credimus, frustra poeticas fores compos sui pepulit ; sive Aristoteli, nullum magnum ingenium sine mixtura dementiae fuit. Est autem plurimum cognationis inter poeticen et picturam. Hinc est quod Simonides auctore Plutarcho : Τὴν μὲν ζωγραφίαν ποίησιν σιωπῶσαν προσηγόρευσεν, τήν δε ποίησιν ζωγραφίαν λαλοῦσαν, id est Picturam tacitam poesim appellavit, poesim autem loquentem picturam. Proinde Horatius : Ut Pictura poesis erit. Torqueri potest in eos qui pertinaci et obstinato sunt ingenio, quosque necesse sit suis moribus relinquere. Aut in mulieres quibus nihil non permittitur, aut in principes quibus omnia laudi dantur.

Index Adagiorum