III. 1. Aegaeum navigat. xlvii

Τὸν Αἰγαῖον πλεῖ, id est Aegaeum navigat, ut subaudias κόλπον. Aelianus in epistola quapiam : Γεωργίαν καὶ γεωργεῖν ἀπολιπὼν ὁ γείτων Λάχης ἐπέβη νεὼς καὶ πλεῖ τὸν Αἰγαῖον, φασί, καὶ ἄλλα πελάγη μετρεῖ καὶ ἐπικυματίζει καὶ λάρου βίον ζῇ καὶ ἀνέμοις μάχεται διαφόροις, id est Vicinus Laches, relicta agricultura et agriculationis usu, navem conscendit atque Aegeum, ut aiunt, navigat reliquaque metitur maria et in fluctibus agens lari vitam vivit cumque variis ventis dimicat. Persius item in quinta Satira :

Ocius ad navem, nihil obstat quin trabe vasta

Aegeum rapias.

Arbitror hoc mare caeteris esse periculosius ob frequentes scopulos. Hinc est illa M. Tullii metaphora, in Divinatione : Intelligo quam scopuloso difficilique loco verser. Nec infrequens apud Hieronymum : E scopulosis locis enavigavit oratio, quoties sentit expeditam quaestionum difficultatem. Quadrabit igitur in hominem ob lucri studium nihil omnino periculi recusantem.

Index Adagiorum