III. 1. Ne si bos quidem vocem edat. xlvi

Alciphron in epistola Glycerae ad Menandrum : Ἀλλὰ τοῦτο μὲν οὐδενὶ τρόπῳ μὰ τὰς θεάς, οὐδ᾿ εἰ βοῦς μοι τὸ λεγόμενον φθέγξαιτο, πειθείην ἄν, id est Hoc autem nullo pacto crediderim, ne si bos quidem fuerit elocuta. Hinc dictum est quod in annalibus frequenter commemoratur bos humanam vocem reddidisse. Memini legere, nisi fallor, apud Platonem non dissimili figura dictum : Etiam si quercus eloqueretur. Nam olim e quercubus Dodonaeis reddebantur oracula.

Index Adagiorum