III. 1. Fluvius quae procul absunt irrigat. xliii

Ποταμὸς τὰ πόρρω ποτίζων, τὰ δ᾿ ἔγγιον καταλείπει, id est Fluvius quae longe dissita sunt irrigat, quae proxima sunt praeterit. De his dici conveniet qui bene merentur de externis et nihil ad se pertinentibus, suos negligunt. Refert Diogenianus. Apparet inde ductum quod, ubi fluvius oritur minor esse solet minusque argillae secum trahens et, quo longius recessit a fonte, hoc est copiosior uberiorque.

Index Adagiorum