Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 2041

III. 1.Gladium dedisti, qui se occideret.xli

Adagii formam habet quod scripsit Plautus in Trinummo : Gladium dedisti qui se occideret,. [Trin.] id est ministrasti materiam et adjumentum ad perniciem. Veluti si quis amanti adulescenti pecuniam det in manum, aut juveni temerario mandet magistratum, aut mulieri permittat quo lubeat eundi licentiam. Daedit et Aeneas Didoni gladium quo se occidit. Quo quidem loco multa Servius, quae nobis alio loco dicta sunt in proverbio : Ἐχθρῶν ἄδωρα δῶρα.