III. 1Omnia secunda, saltat senex.xl
Omnia secunda, saltat senex. Jocus proverbialis, quo conveniet uti, quoties res prius in periculum adducta praeter expectationem feliciter exierit. Servius enarrans illum Maronis versiculum ex tertio Aeneidos libro :
[Aen.] adagium refert explicatque his verbis : Sciendum sane moris fuisse ut piaculo commisso ludi celebrarentur. Nam cum iracundia matris deum Romani laborarent et eam nec sacrificiis nec ludis placare possent, quidam senex statis ludis circensibus saltavit, quae sola fuit causa placationis. Unde et natum proverbium : Omnia secunda, saltat senex. Idem Servius explicans locum ejusdem poetae in Aeneidos octavo :Lustramurque Jovi votisque incendimus aras.
[Aen.] Cum aliquando, inquit, Romae ludi circenses Apollini celebrarentur et Hannibal nuntiatus esset circa portam Collinam ingruere, omneis raptis armis concurrunt. Reversi postea cum piaculum formidarent, invenerunt saltantem in circo senem quendam, qui cum interrogatus, dixisset se non interrupisse saltationem, ductum est hoc proverbium : Salva res saltante sene. Verrius apud Festum Pompeium hujusmodi fabulam affert : C. Sulpicio et C. Fulvio consulibus M. Calpurnio Pisone praetore urbis faciente ludos, subito nuntiato hostium adventu, e foro ad arma concursum est. Sed postquam victores redissent in theatrum, ne ludi intermissi religionem adferent et instaurari oportere dicerent, inventum est ibi C. Pomponium libertinum, hominem grandem natu, ad tibicinem saltasse. [Sign. Verb., Budapest p. 482, « Salutaris porta »] Itaque gaudio non interruptae religionis aeditam vocem nunc quoque celebrari. Sunt qui C. Volumnium arbitrentur appellatum fuisse qui ad tibicinem saltarit. Meminit hujus et T. Livius alicubi, ni me fallit memoria. Huic finitimum est illud quod alio diximus loco : Γλαῦξ ἵπτατο, id est Noctua volavit . Aristophanes in Vespis :Ut celsas videre rates atque inter opacum
Allabi nemus et tacitis incumbere remis,
Terrentur visu subito cunctique relictis
Consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas
Sacra vetat.
[Vesp.] id estΓλαῦξ γὰρ ἡμῶν πρὶν μάχεσθαι τὸν στρατὸν διέπτατο,
Significat victoriam non virtute militum, sed Minervae dexteritate contigisse.Nostra enim ante praelium ulula pervolavit agmina.