I. 3. Palmam ferre. iv

Palmam ferre et palmam tribuere et palmam praeripere et his consimiles orationes, tametsi propter frequentem usum simplices esse videantur, tamen proverbiali schemate dictae sunt ; neque enim palma per se victoriam significat, sed arborem ἐμπεδόφυλλον, id est perpetuo virentem frondibus, quam Graeci φοίνικα vocant. Cur autem ab hac potissimum sumpta sit metaphora, illud arbitror in causa fuisse, quod (quemadmodum in Convivialibus quaestionibus refert Plutarchus) haec una fuerit communis omnium sacrorum certaminum corona, cum alioqui singuli ludi peculiares quasdam arbores aut herbas haberent, quibus victores insigniebantur, veluti laurum, oleam, myrtum, apium. Praeterea sunt qui putent hanc arborem initio Phoebo sacram fuisse ante laurum et antiquissimum victoris insigne fuisse palmam, non aliam quampiam arborem. Quamobrem autem haec arbor potissimum delecta sit ad eum usum ab antiquis, Aulus Gellius causam reddit libro Noctium Atticarum tertio, capite sexto scribens arbori palmae peculiare quiddam inesse, quod cum ingenio fortium virorum conveniat. Nam si super ejus, inquit, lignum magna pondera imponas ac tam graviter urgeas oneresque, ut magnitudo oneris sustineri non queat, non deorsum palma cedit nec infra flectitur, sed adversus pondus resurgit et sursum nititur recurvaturque, hujusque tam stupendae rei citat auctores, Aristotelem in septimo Problematum libro et Plutarchum in octavo Symposiacorum. Et Plutarchi quidem verba super hac re reperi in eo quem Gellius citat libro : Φοίνικος γὰρ ξύλον, ἂν ἄνωθεν ἐπιθεὶς βαρυπιέζῃς, οὐ κάτω θλιβόμενον ἐνδίδωσιν, ἀλλὰ κυρτοῦται πρὸς τοὐναντίον, ὥσπερ ἀντιστάμενον τῷ βιαζομένῳ. Τοῦτο δὴ καὶ περὶ τοὺς ἀθλητικοὺς ἀγῶνάς ἐστι. Τοὺς μὲν γὰρ ὑπ᾿ ἀσθενείας καὶ μαλακίας εἴκοντας αὐτοῖς πιέζουσι κάμπτοντες· οἱ δὲ ἐρρωμένως ὑπομένοντες τὴν ἄσκησιν οὐ μόνον τοῖς σώμασιν, ἀλλὰ καὶ τοῖς φρονήμασιν ἐπαίρονται καὶ αὐξοῦνται, id est Nam palmae lignum, si superimposito pondere graviter premas, haud deflectitur deorsum, verum in contrarium curvatur, perinde quasi resistens oneri vim facienti. Hoc ipsum sane accidit et in certaminibus athletarum. Etenim qui per imbecillitatem animique mollitiem cedunt illis, eos premendo deflectunt ; at qui fortiter in eo studio perdurant, hi non modo corporis robore, verumetiam animi prudentia provehuntur atque augentur. Idem affirmat Plinius libro decimosexto, capite quadragesimosecundo Pondus, inquiens, sustinere validae abies, larix, etiam in transversum positae. Robur, olea incurvantur ceduntque ponderi, illae renituntur nec temere rumpuntur, priusque carie quam viribus deficiunt. Et palma arborum valida in diversum enim curvatur. At populus contra omnia inferiora pandatur, palma e contrario fornicatim. Idem affirmat Theophrastus libro De plantis quinto. Hoc virilis animi robur cum palmae genuina vi congruens Vergilius scite descripsit, cum ait :

Tu ne cede malis, sed contra audentior ito,

Quam tua te fortuna sinet.

Nec abhorret hinc Horatianum illud :

Duris ut ilex tonsa bipennibus

Nigrae feraci frondis in Algido,

Per damna, per caedes ab ipso

Ducit opes animumque ferro.

Non hydra secto corpore firmior

Vinci dolentem crevit in Herculem,

Monstrumve summisere Colchi

Majus Echioniaeve Thebae.

Merses profundo, pulchrior evenit.

Luctere, multa proruet integrum

Cum laude victorem geretque

Proelia conjugibus loquenda.

Index Adagiorum