III. 1. Ultra linum. xxxix

Ὑπὲρ τὸν λίνον, id est Ultra linum. Lucianus in Jove redarguto : Οὐδὲν γὰρ οὕτω γένοιτ᾿ ἂν ἔξω τοῦ νόμου τῶν Μοιρῶν οὐδε ὑπὲρ τὸν λίνον, id est Neque enim quicquam ita fieri poterit praeter Parcarum legem et ultra linum. Ultra linum dixit pro eo quod est extra decretum fatale. Allusum est autem ad fila trium Parcarum. Confine illi quod alias retulimus : Ὑπὲρ τὸν ἄτρακτον, id est Ultra fusum.

Index Adagiorum