I. 3. Citra vinum temulentia. iii

Ἄοινος μέθη, Ebrietas absque vino Ἄοινος μέθη, id est Ebrietas absque vino. Theophrastus, ut testatur in Symposiacis Plutarchus, τὰ κουρεῖα ἄοινον μέθην ἐκάλει, id est tonstrinas ebrietatem absque vino vocabat. Propterea quod illic desidentes sermonibus ita temulenti redderentur, ut non aliter effutirent quicquid esset in animo quam inter pocula solent ebrii voces interdum per temulentiam effutientes per jugulum, ut ait Plinius, redituras. Horatius insolentiam ebrietatem appellat : Fortunaque dulci ebria. Vulgo panariam ebrietatem appellant arrogantiam licentiamque morum, quae secundis rebus comes esse consuevit. Et est haec quidem non paulo periculosior illa quam vinum adduxit. Siquidem vini aestus pauculis horis aut etiam somno defervescit, haec multis in omnem usque vitam durare consuevit.

Index Adagiorum