III. 1. Palumbem pro columba. xxv

Φάτταν ἀντὶ περιστερᾶς, id est Palumbem pro columba ; subaudi verbum ad sententiam accommodatum. In epistola Mormiae nescio cujus ad Chremetem : Αὐλητρίδα δὲ λυσάμενος, ἧς ἔτυχεν ἐρῶν, νύμφης στολὴν αὐτῇ περιβαλὼν ἐπανήγαγέ μοι φάτταν ἀντὶ περιστερᾶς, φασίν, ἑταίραν ἀντὶ νύμφης, id est Redemptam tibicinam quam forte amabat, sponsaeque stola amictam mihi induxit columbae loco palumbem, ut aiunt, meretricem pro sponsa. Usus est Plato in Theaeteto : Λαβὸν οἷον φάτταν ἀντὶ περιστερᾶς, id est Si velut accipiat palumbem pro columba. Error est in re, non in ipsa scientia. Palumbes autem columbis sunt adsimiles. Conveniet ubi quod deterius est et adulterinum pro eo quod est praestantius ac legitimum supponitur.

Index Adagiorum