III. 1. Totum subvertere. xxiii

Ὅλον ἀνατρέπειν, id est Totum evertere, dicitur qui funditus perdit quempiam et velut ab ipsis radicibus funditusque. Acinetus in epistola quapiam ad Phoebianam : Οὕτως ὅλον με αὐτὴ κατὰ τὴν παροιμίαν ἀνατρέψασα δουλεύειν ἀπηνάγκασας, id est Ita tu me totum, quod aiunt, subversum eo redegisti ut mihi sit serviendum. Cicero libro Rhetoricorum primo : Vertit ad extremum omnia. Ductum ab aedificiis quae subvertuntur a fundamentis.

Index Adagiorum