III. 1. Inimicus et invidus vicinorum oculus. xxii

Alcippus in epistola quadam ad Encymonem : Δυσμενὴς καὶ βάσκανος ὁ τῶν γειτόνων ὀφθαλμός, φησὶν ἡ παροιμία, id est Inimicus et invidus vicinorum oculus, ut dictum est proverbio. Extat autem apud Aristotelem libro Rhetoricorum secundo. Vicinus invidet vicino, juxta Hesiodi sententiam. Nec invidemus iis a quibus longo absumus intervallo, sed quos propemodum speramus adsequi. Unde Flaccus : Invidia quia major, et alibi :

Et jam dente minus mordeor invido.

Index Adagiorum