III. 1. Pugnis et calcibus. xxi

Πὺξ καὶ λάξ, id est Pugnis et calcibus, proverbiali figura dictum reperitur pro eo quod est omni contumeliae genere totisque viribus. Synesius in epistola quadam ad fratrem : Οὐδὲ πὺξ ἐντενεῖν οὐδὲ λὰξ ἐναλεῖσθαι τῶν ἐπιεικεστέρων, id est Neque pugnos impinget neque calcibus impetet quempiam meliorem. Aristophanes in Pace :

Παίειν, ὀρύττειν, πὺξ ὁμοῦ καὶ τῷ πέει,

id est

Ferire, fodere pugno itemque et mentula.

Quo loco interpres admonet proverbii Πὺξ ὁμοῦ καὶ τῷ σκέλει, id est Pugno simul et tibia. Nam comicus risus causa pro tibia mentulam mutavit. M. Tullius in oratione Pro Sylla dicit quendam non solum verbis uti improbissimis solitum, verum etiam pugnis et calcibus.

Index Adagiorum