III. 1. Murem ostendit pro leone. xx

Μῦν ἀντὶ λέοντος ἀπέδειξε, id est Murem pro leone ostendit, proverbiali schemate dictum pro eo quod est ingentia pollicitus et fortia longe diversa exhibuit. Synesius in epistola quadam ad Anastasium : Ἐκκραγὼν γὰρ αὐτῷ δίς που καὶ τρὶς καὶ τοῖς ἐξ ἁμάξης λοιδορησάμενος καὶ πάντα ἐπανατεινάμενος, ἅπερ ἂν εἰρῆσθαι καὶ παρ᾿ ἐμοῦ παντὸς ἂν ἐτιμήσαμην, ἀπέδειξε τὸ κάθαρμα μῦν ἀντὶ λέοντος, id est Cum inclamasset in illum bis aut ter, ac de plaustro, quod aiunt, conviciis insectatus, nihilque non in eum esset vociferatus, cujusmodi vel a me ipso dicta fuisse maximi fecerim, deinde murem pro leone exhibuit scelus. Sumptum apparet a bestiariis qui ridiculi gratia multa polliciti, quasi leonem immanem et insolitae magnitudinis emissuri, mox murem emittunt in caveam.

Index Adagiorum