Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 2019

III. 1Non omnia eveniunt quae in animo statueris.xix

Homerus Iliados Σ :

Ἀλλ᾿ οὐ Ζεὺς ἄνδρεσσι νοήματα πάντα τελευτᾷ,

[Il., XVIII, *] id est

Juppiter haud quidquid animo conceperis, illud

Perficit extemplo.

Hoc equidem carmen inter adagia adscribendum existimavi propterea quod eadem sententia etiam hodie vulgo dicitur. Et Pindarus in Olympiis : Πολλὰ δ᾿ ἀνθρώποις παρὰ γνώμαν ἔπεσον, [Olymp.] id est Multa mortalibus praeter animi sententiam eveniunt, quod ipsum citavimus et alibi. Recte utemur quoties significabimus non evenire protinus quicquid spe votisque conceperimus.