III. 1. Levissima res oratio. xviii

Κουφότατον πρᾶγμα λόγος, id est Levissima res oratio. Synesius in epistola quadam ad Theophilum : Προπετὴς ἄνθρωπος γλῶτταν ἐνέτυχεν ἀνδρὶ προπετεστέρῳ τὴν χεῖρα καὶ τοῦτο δὴ τὸ λεγόμενον κουφοτάτου πράγματος βαρυτάτην τιμωρίαν ἐξέτισε, id est Homo praecipiti lingua, cum incidisset in virum manu magis praecipiti, juxta id quod dici solet, rei levissimae, nempe sermonis, gravissimas poenas dedit. Porro quod Synesius adducit propemodum videtur esse apud Platonem libro De legibus quarto : Διότι κούφων καὶ πτηνῶν λόγων βαρυτάτη ζημία, id est Propterea quod levium ac volatilium verborum gravissima sit poena. Refertur et apud Plutarchum in libello Περὶ ἀοργησίας, ex auctore Platone. Apud Homerum passim obvium est illud : Ἔπεα πτερόεντα προσηύδα, id est Verba volucria dixit Verba alata cognominat quod facile evolent ac revolare nesciant. Proinde Horatius :

Et semel emissum volat irrevocabile verbum.

Eam sententiam citant ex Menandro :

Οὔτ᾿ ἐκ χερὸς μεθέντα καρτερὸν λίθον

Ῥᾷον κατασχεῖν οὔτ᾿ ἀπὸ γλώσσης λόγον,

id est

Nec durus ulli emissus e manu lapis

Neque sermo lingua facile compesci valet.

Alibi indicavimus ἀπτέρους λόγους dici Graece, id est verba sine pennis, quae premit apud se qui audivit nec sinit ad alios evolare.

Index Adagiorum