III. 1Haud annuntias bellum.xvi
Οὐ πόλεμον ἀγγέλλεις, id est Non annuntias bellum. Dici solitum ubi quis rem oppido laetam annuntiat, quod bellum sit res omnium calamitosissima. Et tamen ad hujus rumorem hodie plerique mortales hilarescunt, nimirum sceleratissimum illud Carum genus, qui malis humani generis aluntur. Julianus in epistola ad Basilium : Ἡ μὲν παροιμία φησίν· Οὐ πόλεμον ἀγγέλλεις, ἐγὼ δὲ προσθείην ἐκ τῆς κωμῳδίας· Ὦ χρυσοῦν ἀγγείλας ἐπῶν, [Epist.] id est Proverbio dicunt : Haud bellum annuntias. Ego vero illud addiderim ex comoedia : O aureorum nuntius verborum. Conduplicavit proverbium Julianus, quandoquidem et hoc proverbiale : Χρυσοῦν ἀγγείλας ἐπῶν. [Epist.] Sumptum est autem ex Aristophanis Pluto. Verba sunt senum chorum explentium ad Carionem, qui Pluti annuntiarat adventum. Usurpavit et Plato in Phaedro : Οὐ πόλεμόν γε ἀγγέλλεις, [Phaedr.] id est Haud sane bellum annuntias. Ac rursum libro De legibus tertio. Pindarus in Pythiis hymno quarto : Τῶν δ᾿ Ὁμήρου καὶ τόδε συνθέμενος πόρσυν᾿· ἄγγελον ἐσλὸν ἔφα τιμὰν μεγίσταν πράγματι παντὶ φέρειν, [Pyth., 4, 277] id est Quin ex Homeri dictis et illud conferens orna : Nuntium bonum ait honorem maximum in omni negotio ferre. Versus autem quem citat Pindarus, hic adfertur ab interprete :
[Schol. Pyth., 4, 277] id estἘσθλὸν καὶ τὸ τέτυκται, ὄτ᾿ ἄγγελος αἴσιμα εἰδῇ,
Extat autem Iliados O. [Il., XV, 207]Hoc quoque praeclarum est ubi nuntius optima novit.