III. 1.Domi manere oportet belle fortunatum.xiii
id estΟἴκοι μένειν δεῖ τὸν καλῶς εὐδαίμονα,
Cui suppetit copia facultatum, is si velit felicem agere vitam, domi vivat. Nusquam enim vivitur commodius, nusquam liberius. Qui eget, peregrinando rem quaerat ac fortunae experiatur aleam. Ita Menander :Domi manendum est, cuncta cui sint prospera.
[Flor., III, 39, 11] id estΟἴκοι μένειν χρὴ καὶ μένειν ἐλεύθερον,
Ἢ μηκέτ᾿ εἶναι τὸν καλῶς εὐδαίμονα,
Potest in hunc quoque detorqueri sensum : Qui sibi bene conscius est, ne captet ex alienis laudibus gloriam, sed sit suarum virtutum conscientia contentus.Domi manere oportet, ut liber siet,
Aut liber esse desinat qui dives est.