III. 1. Duplices viros. xii

Διπλοῦς ἄνδρας, id est Duplices viros proverbiali joco vocabant qui essent lubrica et insincera fide, quos nunc vulgo bilingues appellant. Et Vergilius Tyrios bilingues appellat. Dictum est autem per allusionem, quod pleraque virorum nomina dissyllaba sint, praesertim servorum, quorum gens vafrum et fraudulentum habetur. Unde sensus ambiguus est : potest enim accipi vel de eo qui duabus sederit sellis, vel cui nomen sit dissyllabum. Zenodotus hujusmodi citat epigramma :

Μισῶ τὸν ἄνδρα τὸν διπλοῦν πεφυκότα,

Χρηστὸν λόγοισι, πολέμιον δὲ τοῖς τρόποις,

id est

Equidem virum odi duplicem, sermonibus

Probis amicum, caeterum hostem moribus.

Est aliquoties et apud Homerum, Odysseae Σ :

Οἵ τ᾿ εὖ μὲν βάζουσι, κακῶς δ᾿ ὄπιθεν φρονέουσιν,

id est

Qui bene cum dicant, retro mala mente volutant.

Rursum Odysseae Π :

Ἔσθλ᾿ ἀγορεύοντες, κακὰ δὲ φρεσι βυσσοδόμευον,

id est

Qui bene cum loquerentur, atrocia mente premebant.

Iterum ejusdem operis Σ :

Θέλγε δὲ θυμὸν

Μειλιχίοις ἐπέεσσι, νόος δὲ οἱ ἄλλα μενοίνα,

id est

Pectora blandis

Lenibat dictis, at mens diversa parabat.

Apud Platonem in Hippia minore citat aliquis hos Homeri versus qui dicuntur ab Achille ad Ulyssem :

Χρὴ μὲν δὴ τὸν μῦθον ἀπηλεγέως ἀποειπεῖν,

Ὥσπερ δὴ φρονέω τε καὶ ὡς τετελέσθαι ὀίω.

Ἐχθρὸς γάρ μοι κεῖνος ὁμῶς Ἀίδαο πύλῃσιν,

Ὅς γ᾿ ἕτερον μὲν κεύθῃ ἐνὶ φρεσίν, ἄλλο δὲ ἔιπῃ,

id est

Nam decet ingenue quod sentis voce profari.

Haud secus atque Orci portas hominem exsecror illum

Quisquis corde aliud celans, aliud sonat ore.

Index Adagiorum