I. 3. Aut regem aut fatuum nasci oportere. i

Anneus Seneca vir amoenissimi, ut Tacitus ait, ingenii, quod quidem ex eo liquet libello ludicro, quem scripsit in Claudium Caesarem, (nam is nuper in Germania repertus in lucem emersit) hujusmodi refert adagium in eo, de quo modo diximus opusculo : Aut regem aut fatuum nasci oportet. Sed praestat illud ipsius verbis asscribere : Ego, inquit, scio me liberum factum ex quo suum diem obiit ille, qui verum proverbium fecerat Aut regem aut fatuum nasci oportere. Rursum in eodem libello : Occidit in una domo Crassum, Magnum, Scriboniam, Bassionam, Assarios, nobiles tamen, Crassum vero tam fatuum, ut etiam regnare posset. Iterum alio in loco obscurius quidem, sed tamen eodem allusit carmine :

Abrupit stolidae regalia tempora vitae.

Jam si vere scripsit Hesiodus non omnino de nihilo esse quod populari sermone celebratur, fortassis haud abs re fuerit vestigare, quae res huic proverbio dederit occasionem, quod duo tam dissimilia nempe regem et fatuum ita conjugit, ut utrumque alteri simillimum videri velit, praesertim cum haec sit peculiaris regum laus solaque vere regia, sapientia, prudentia, vigilantia caeteros antecellere. Consentaneum est igitur priscos illos reges maxima ex parte insigni stultitia praeditos fuisse, id quod partim e poetarum fabulis partim ex historiographorum monumentis licet cognoscere. Siquidem Agamemnonem suum Homerus et hunc imitati tragici ambitiosum potius quam cordatum faciunt. Quid autem stultius quam unicae filiae crudelissima caede imperatoris mercari titulum ? Quid ineptius quam pro barbara puellula tam juveniliter digladiari, ut, quod suos amores retinere non posset, Achillem sua spoliaret amicula, nec id sane sine summo totius exercitus discrimine. Tum autem quam inepte stomachatur Achilles orbatus suis amoribus, quam pueriliter deplorat apud matrem. At hunc unum nobis poeta velut absolutum egregii principis exemplar proposuit. Ad haec : quam non sapienter indignatur Ajax. Quam seniliter delirat Priamus, dum Helenam prostitutae pudicitiae mulierculam amplectens ac filiam appellans negat se poenitere belli, in quo tot clades acceperat, tot orbatus liberis, toties luctu funestatus, ne Paris non potiretur amica. Quid multis ? Tota Ilias, quam est longa, nihil aliud quam quod eleganter scripsit Horatius :

Stultorum regum et popularum continet aestus.

Quanquam et Odyssea suos habet procos et Alcinoos, crassos et stupidos. Quin et Herculem ipsum robustum faciunt et animosum, sed hebetis crassique animi. Jam Hesiodus, quem nonnulli volunt antiquiorem Homero esse, principes δωροφάγους ac νηπίους appellat. Opinor quod et parum saperent in administranda republica et opibus per fas nefasque cumulandis inhiarent potius quam communibus populi commodis. Cujusmodi fingunt et Midam illum ob animi stoliditatem asininis auriculis insignitum. Et haud scio an huc pertineat et illud, quod prisci theologi, nimirum poetae, sapientiam Apollini tribuunt ac Palladi, Jovi deorum et hominum monarchae fulmen dumtaxat trisulcum et nutum illum ac supercilium, quo totum Olympum tremefacit, relinquunt. Alioqui quis nepos, quis balatro unquam nugatus est nugacius aut nequius nequam fuit quam hic, cui regnum mundi dederunt ? Technis fallit uxorem, nunc cygnus, nunc taurus, nunc aurum factus, insidias struit mulierculis, subornat Ganymedes ac coelum nothis implet. Ad eundem modum Neptunum et Plutonem feroces et inexorabiles fingunt, sapientiam non tribuunt. Sed ut ad recentiores veniamus historias et missas faciamus fabulas, quid tandem cordis fuisse credis Croeso Lydorum regi, si modo talis fuit, qualem depinxit Herodotus, qui gemmis et auro congesto fretus Soloni indignabatur, quod sibi felicis cognomen non tribuerit ? Aut quid fingi stultius potest Xerxe, cum ad Athum montem legatos mitteret eumque contumeliosissimis ac minacissimis literis territaret, cum Hellesponto mari certum plagarum numerum infligi juberet ? Neque vero minus regaliter desipuit Alexander ille Magnus, cum abdicato patre Jovis filius salutari gauderet, dum vino certaret, dum in conviviis ab adulatoribus ut deum adorari sese pateretur, dum queritur hunc orbem suis victoriis angustum esse et Oceanum ingressus alios quaerit mundos, quos expugnet. Ut ne commemorem interim Dionysios, Ptolemaeos, Julios, Nerones, Tiberios, Caligulas, Heliogabalos, Commodos, Domitios, quorum alius sibi dei nomen vindicavit, cum esset hominis vocabulo indignus, alius se totum assentatoribus deridendum propinavit, alius ambitione praeceps universum orbem insanissimis rerum tumultibus concussit. Sed ego jure videar ineptus, qui catalogum hunc ingrediar et aquam, ut aiunt, quaeram in mari. Quin omneis potius et veterum et neotericorum annales evolve, nimirum ita comperies vix seculis aliquot unum aut alterum extitisse principem, qui non insigni stultitia maximam perniciem invexerit rebus humanis. Siquidem princeps aut magno orbis totius malo stultus est aut magno omnium bono sapit ; tametsi proclivius est laedere quam prodesse, et citius serpit vel pervadit potius pernicies quam utilitas. At nunc videmus nonnullos principes quidvis expetere potius quam id, quod unum principis vocabulo dignos reddit, et stultam plebeculam omnia potius suspicere in regibus quam id, quod solum requirendum. Juvenis est : isto pacto sponsum commenda sponsae, non principem reipublicae. Formosus est : recte hoc nomine laudetur femina. Bonis est lacertis aut lateribus : probe dixisti, si laudas athletam. Robustus est et tolerans laborum : isto titulo calones ac lixae commendantur. Multum auri congestum habet : foeneratorem diligentem praedicas. Facundus est : sic admiror sophistam. Belle canit, belle saltat : histrionum ac tibicinum laus ista est, non regum. Invictus est bibendo (nam hac quoque laude veteres delectati sunt principes) : apte, si spongiam mihi laudas. Procerus est ab humeris inter omneis eminet : praeclarum, si quid ex alto detrahendum sit. Jam illa Scite ludit alea, scite laterunculis laus est cum infimis nebulonibus communis ac pudenda principi. Omnia congeras, cultum, aurum, gemmas, imagines, ab Hercule deductum genus aut si mavis a Codro Cecropeve, nisi pectus mihi narras longe a vulgi stultitia semotum, liberum a sordidis humilium rerum cupiditatibus, a falsissimis multitudinis opinionibus, non audio laudem rege dignam. Neque enim temere divinus ille Plato scripsit non aliter felices fore respublicas, nisi si aut philosophis committeretur imperium aut quibus imperium contigisset, philosophiam sequerentur. Porro philosophiam sequi non est pallium aut peram circumferre, barbam demittere. Quid igitur ? Ista quae vulgus stulte miratur, contemnere deque rebus longe secus sentire quam hominum multitudo sentit. Nec video qui fieri possit, ut qui putet sibi licere quicquid libet, qui divitias ut magnum quiddam admiretur, qui pro imperio quodvis etiam jusjurandum violandum putet, qui inani rapiatur gloria, qui pudendae serviat libidini, qui mortem vehementer horreat, salutarem principem agere possit. Ac primum quidem est recte de singulis judicare, propterea quod infectis opinionibus ceu fontibus, unde omneis vitae scatent actiones, omnia perperam gerantur oportet. Proximum est, ut abhorreant a turpibus, ferantur ad honesta. Nam vera sapientia non solum complectitur veri cognitionem, verumetiam studium et amorem honesti. Siquidem liceat fortassis invenire, qui perspiciat bellum sine gravi rerum humanarum pernicie suscipi non posse nec esse tanti veterem aliquem et obsoletum ditionis titulum ; verum impellit ambitio, ut omnia misceat armis. Et est fortassis qui videat hinc maximam reipublicae pestem nasci, quod ad gerendos magistratus asciscuntur non qui prudentia, rerum usu, vitae integritate, plurimum prodesse reipublicae possint, sed qui maxima pecuniae summa licitentur ; verum huc pertrahit avaritia, ut neglecto publico malo fisci negotium agat. Et non deest qui intelligat principis esse munus, sicut ab omnibus accipit vectigal, ita omnium consulere rebus, praesidere in judiciis, excludere maleficia, magistratus observare, corrigere leges inutiles. Verum ab hoc studio revocant voluptates, per quas non est otium curis principe dignis vacare. Est qui sentiat se plurimum prodesse posse rebus mortalium, verum id quidem non sine vitae discrimine. Hic deseret rempublicam quisquis existimabit infelicissimum esse mori. Proinde primum omnium principis animus omnibus erroribus liberandus est, ut perspiciat quid vere honestum, quid vere gloriosum, quid vere magnificum. Deinde instillandum turpitudinis odium et amor honesti, quo videlicet perspiciat quid principem deceat, et nihil appetat, nisi quod sit bono ac salutari principe dignum, ut honestum ubi sit, videat et hoc uno metiatur omnia nec unquam ab hoc aberret scopo. Atque hanc vocant sapientiam, qua necesse est, ut princeps tanto caeteros antecellat mortales, quanto dignitate, opibus, ornatu potentiaque antecedit. Atque utinam saltem Christiani principes omneis sapientissimum illum regem imitentur, cui cum daretur optio, quicquid vellet ab eo qui nihil non praestare poterat, nihil aliud optavit quam sapientiam et eam sapientiam, qua populum sibi commissum recte gubernaret. Atque idem, quaeso, quid aliud inculcat suo filio quam amorem ac studium sapientiae ? Eodem spectat quod Aegyptii simulachrum principis ita repraesentabant, ut oculum pingerent cum sceptro. Nimirum quod oculus in corpore, id verus princeps in republica. Quod sol in coelo, id princeps in populo. Sol oculus mundi, princeps oculus multitudinis. Quod animus in homine, id princeps in civitate. Animus sapit, corpus obtemperat ; et imperat quidem animus corpori, sed corporis bono nec sibi gerit regnum veluti tyrannus, sed ei cui praesidet. Denique Dei moderantis universa salutaris princeps vivam imaginem refert. Atque eo magnificentior est princeps, quo proprius ad archetypi sui formam accessit. Deus nihil non perspicit, nihil non sentit, nullis corrumpitur affectibus. Ita potentissimus est, ut idem sit optimus. Omnibus bene facit etiam indignis. Non punit nisi raro, idque coactus. Nobis administrat hunc mundum, non sibi. Hoc illi praemii loco est, si profuit ; contra qui pestilens est princeps, is cacodaemonis simulachrum ac vicem reddere videtur. Aut non sapit aut si sapit, in publicam perniciem sapit. Quod habet potentiae, in reipublicae pestem abutitur. Et cum plurimum noceat omnibus, plus tamen vult nocere quam possit. Nihil est bono rege praeclarius, nihil melius, nihil Deo proprius ; rursum nihil malo principe foedius, nihil pejus, nihil cacodaemoni similius. Numen quoddam est princeps salutaris, at nulla belua nocentior tyranno. Tyrannus est autem quisquis sibi gerit imperium, quocumque nomine pingatur aut sculpatur. Non est nostrum de summis proceribus veluti pronuntiare, sed tamen cogimur non sine suspiriis hanc quam dixi sapientiam, in Christianis principibus desiderare. Alioqui, unde tot rerum novationes, tot toties icta et rescissa foedera, tam crebri tumultus, tot strages, tot pugnae, tot minae, tot dissidia, nisi a stultitia proficiscuntur ? Et haud scio an nonnulla hujus mali pars nobis ipsis sit imputanda. Clavum navis non committimus nisi ejus rei perito, quod quatuor vectorum aut paucarum mercium sit periculum ; et rempublicam, in qua tot hominum milia periclitantur, cuivis committimus. Ut auriga fiat aliquis, discit artem, exercet, meditatur ; at ut princeps sit aliquis, satis esse putamus natum esse. Atqui recte gerere principatum, ut est munus omnium longe pulcherrimum, ita est omnium etiam multo difficillimum. Deligis, cui navim committas ; non deligis, cui tot urbes, tot hominum capita credas ? Sed esto, receptius est quam convelli possit. Nascuntur principes, et cuicumque sors faverit, sive probus sit ille sive improbus, sive stultus sive sapiens, sive sanus sive motae mentis, modo figuram habeat hominis, ei summa rerum credenda est. Hujus arbitrio mundus bellis et caedibus miscebitur, sacra ac profana omnia perturbabuntur. Sed ea res si minus mutari potest, proximum tamen erat diligenti institutione succurrere et, si non licet idoneum imperio deligere, enitendum est, ut idoneum imperio faciamus eum, quemcumque fortuna nobis dedit. Videmus qua sollicitudine, qua cura, qua vigilantia paterfamilias educat puerum, unius fundi dominum futurum. Quanto igitur majori cura instituendus est is, qui vel magno omnium bono futurus sit bonus, aut magno omnium exitio malus et de cujus unius nutu salus aut pernicies pendebit orbis ? Quibus decretis, quibus philosophiae praeceptis, hoc pectus erit praemuniendum non solum adversus tantas rerum tempestates, quae solent in civitatibus exoriri, verumetiam adversus fortunae indulgentiam, quam arrogantia et stultitia fere solet comitari, adversus delicias, quibus vel optima natura corrumpi possit, multo maxime vero adversus adulatorum pestiferas assentationes et illud venenatissimum euge, quod illi tum potissimum occinunt, cum princeps insanit maxime. Hic mihi jam tum infantulo adhibendus erat artifex quispiam egregius. Non enim recte fingitur princeps, nisi cum se nondum intelligit esse principem. Statim, inquam, asciscendus formator, in quo deligendo conveniet et hoc esse diligentiores, quod principem deligere non licet, instituere licet. Hic mihi in pectusculum adhuc vacuum ac sequax instillet opiniones principe dignas, muniat optimis de honesto decretis, ostendat discrimen veri principis ac tyranni, subjiciat oculis, quam Deo propinqua res est salutaris rex, quam tetra belua quamque abominanda tyrannus. Admoneat eum, qui sibi gerit imperium non reipublicae, praedonem esse non principem, nihil interesse inter piratas et principes piratarum animo praeditos, nisi quod hi, quo sunt potentiores, hoc majorem adferunt perniciem rebus humanis. Inculcet quam multis hominum milibus, immo quam universo mundo prodesse queat, si is unum sapientem ac bonum praestiterit virum. Doceat apud Christianos homines imperium nihil aliud esse quam reipublicae administrationem, non dominium. Imperium quidem appellari, sed meminerit se imperaturum et liberis et Christianis, hoc est bis liberis. Ad hoc ut princeps sit aliquis, non satis esse natum fuisse, non satis esse vetustas imagines, non sceptrum, non diadema. Animus sapientia praecellens, animus pro publica incolumitate semper solicitus et nihil spectans, nisi commune bonum, principem facit. Praemoneat, ne sese vel applausibus stultae plebeculae vel adulatorum laudibus metiatur. Ne quid agat impulsu odii, amoris, irae, aut ullius affectus instinctu. In creandis magistratibus, in condendis legibus, in caeteris muniis unicum tantum spectet scopum, nempe honestum et publicam utilitatem. Non satis esse, si ipse nemini faciat injuriam, officialium quoque suorum integritatem praestandam esse principi. Non esse sitam in hoc principis laudem, si ditionis terminos proferat, si finitimos submoveat armis, verum si quam forte nactus est ditionem justitia, frugalitate caeterisque pacis artibus efficiat florentiorem. Doceat, ut ad benemerendum de bonis sit propensissimus, ad ignoscendum facilis, ad puniendum non aliter accedat quam amicus medicus membrum deploratum amputaturus aut inusturus, ut omnia studiose vitet, unde perspiciat reipublicae magnum malum fore. Super omnia vero bellum modis omnibus declinet, quod aliis e rebus alia atque alia mala nascuntur, at bellum universum malorum agmen semel effundit. Haec atque hujusmodi decreta sunt animo puerili sapientum apophthegmatis et laudatorum principum exemplis infigenda. At nunc videmus vix ullos homines educari vel corruptius vel indiligentius iis, quos tanti refert omnium quam optime institutos fuisse. Infans hic orbi imperaturus stultissimis mulierculis committitur, quae adeo nihil instillant in animum illius principe dignum, ut etiam si quid recte moneat praeceptor aut si suapte sponte videatur ad mansuetudinem propensior, dehortentur et principem, hoc est tyrannum, agere doceant. Denique nemo non blanditur, nemo non assentatur. Applaudunt proceres, obsecundant ministri, adulatur et praeceptor non hoc agens, ut patriae salutarem reddat principem, sed ut sibi magnificam paret fortunam. Adulatur et theologus, quem vulgo confessorem vocant, episcopen aliquam aucupans. Assentatur magistratus, assentantur qui colludunt, qui convivunt, ut rectissime dixerit Carneades a regibus nullam artem recte disci praeter artem equitandi ; propterea quod solus equus, quoniam non sentit principis ac plebei discrimen, nesci adulari regi, sed excutit, quicumque is fuerit, qui non apte norit insidere tergo. Statim docetur fastum, docetur arrogantiam, admonetur licere quicquid libet. Audit omes omnium possessiones est principis, principem esse superiorem legibus, in pectore principis omnem legum et consiliorum mundum esse reconditum. Audit sacras majestates, serenitates, divinitates, terrestre numen et hujusmodi magnificos titulos. In summa, dum adhuc puer est, nihil aliud discit ludere quam tyrannidem. Mox rapitur ad puellas, invitant, laudant, inserviunt omneis. Hic adest aequalium effeminatissima turba, nullus risus, nullus sermo nisi de puellis. Sub haec alea, choreae, convivia, citharae, discursus, in his aetatis optima pars conteritur. Quod si quando libeat literis oblectare otium, leguntur aniles fabulae aut his perniciosiores historiae. Ex his animus nulla praemunitus antidoto imbibit admirationem et zelum, ut Graeci vocant, alicujus pestilentissimi ducis, puta Julii Caesaris aut Xerxis aut Alexandri Magni. Atque in his ipsis quae pessima sunt, maxime placent. Ab his impetus dementes, ab his exemplum pessimum sumunt. Pone nunc, si placet, ingenium non delectum e multis, quod oportuit, sed qualecumque contigit ; pone tam corruptam educationem, quae vel Aristidis ingenium posset corrumpere ; pone tot adulationis venena ; pone delicias, quibus male convenit cum sapientia ; pone voluptates ; pone fortunae splendorem ; pone potestatem ; pone aetatem ferocem et suapte sponte proclivem ad pessima ; super omnia pone pectus falsissimis infectum opinionibus : et miraris si hic ab his profectus rudimentis ad gerendam rempublicam parum sapienter administrat ? Sed juvenis, inquiunt ; sapiet aliquando rerum usu. At principem non oportet esse juvenem, etiam si juvenis fuerit. Et cum misera est omnis prudentia, quae colligitur usu rerum, tum in principe miserrima est. Nimio constabit reipublicae principis sui prudentia, si gerendo bello discet bellum rem esse modis omnibus fugiendam ; si non prius intelligat magistratus integris viris esse committendos, quam improborum temeritate rempublicam labefactam conspexerit. Nec est committendum ut, sicuti qui cithara discunt canere prius quam artem assequantur, citharas aliquot obterunt ac perdunt, quemadmodum scripsit Xenophon, ita princeps reipublicae pernicie discat rempublicam administrare. Non mirum igitur si quando videmus evenire, ut praepostere res geratur, nimirum ut cum affectus e corpore orti ab animo coerceri debeant, ab animo perturbationes proficiscantur in corpus, ut oculus minus perspiciat quam reliquum corpus, ut omnibus noxius sit ac pestilens, qui Dei vicem gerens omnibus debuit esse salutaris. An non videmus egregia oppida a populo condi, a principibus subverti ? Rempublicam civium industria ditescere, principum rapacitate spoliari ? Bonas leges ferri a plebeis magistratibus, a principibus violari, populum studere paci, principes excitare bellum ? Haec, opinor, dederunt occasionem adagio quod retulimus, a quo quidem, nescio quo pacto, longius sumus digressi, sed jam ad id redimus. Dictum est igitur : Aut fatuum aut regem nasci oportere, quod hujusmodi ferme fuerint barbari reges apud veteres, quorum utinam nostrae tempestatis principes sint dissimillimi. Nam et fatuis ob inopiam mentis omnia permittuntur, et regibus ob potentiam omnia laudi quoque tribuuntur. Possimus et de pari regum ac fatuorum felicitate dictum interpretari, quod regibus quicquid volunt, fortuna suppeditet, fatui vero non minus felices sint sua philautia, per quam sibi putant nihil bonarum rerum deesse. Porro proverbium apud Romanos natum videtur, apud quos regis cognomen erat invisum ceu barbarum ac tyrannicum et pugnans cum publica libertate, quam illi vel in primis tum sectabantur.

Index Adagiorum