III. 1. Solidos e clibano boves. ix

Aristophanes in Acharnensibus :

Παρετίθει δ᾿ ἡμῖν ὅλους

Ἐκ κριβάνου βοῦς. — Καὶ τίς εἶδεν πώποτε

Βοῦς κριβανίτας;

id est

Deinde nobis praebuit

E clibano totos boves. — Et quis rogo

Conspexit unquam clibano coctos boves ?

Antiphanes apud Athenaeum libro quarto facit quendam querentem de frugalitate Graecorum, qui paululum carnium apponerent, cum majores soleant totos boves, cervos et arietes assos apponere. Quin et regi Persarum coquum totum camelum assum atque etiamnum calidum apposuisse. At ego mihi malim perdiculam assam et calidam apponi. Idem in eodem libro tradit ex Herodoto apud Persas diebus natalitiis fuisse morem ut divites bovem, asinum, equum et camelum apponerent totos in clibano aut camino coctos. Proverbialis hyperbole de barbarica rerum copia, sive de lautitiis affatim subministratis. Antiquitus enim in deliciis erant cibi in clibano cocti. Primum enim panis in clibano decoqui coeptus, quem κριβανίτην, id est clibanarium vocabant, eaque res usqueadeo visa est nova ut etiam proverbio locum fecerit ; deinde carnes et pisces eodem modo coqui coeperunt. Unde et thunni et id genus alia, in clibano cocta, xeniorum vice missitabantur amicis.

Index Adagiorum