III. 1. Iisdem vescentes cepis. viii

Ταὐτὸν θύμον φαγόντες, id est Qui idem ederunt thymum. Proverbiali figura dictum ab Aristophane in Pluto. Congruit in pauperes ac bonos viros inter sese amicos. Θύμον enim vilissimum herbae genus, quo tenues et agrestes utcumque vitam sustinent. Quidam cepam agrestem esse putant, etiam si dissentiant Plinius et Dioscorides. Suidas admonet agrestis ac vilis herbae genus esse, cujus esu comicus paupertatem vescentium voluerit intelligi, quemadmodum Hesiodus per malvam et asphodelum tenues significavit. Huic affine quod scriptum est apud Juvenalem :

Quis tecum sectile porrum

Sutor, et elixi vervecis labra comedit ?

Index Adagiorum