III. 1. Edentulus vescentium dentibus invidet. vii

Divus Hieronymus epistolam illam eruditissimam quam ad Magnum oratorem inscripsit hujusmodi clausit proverbio : Cui quaeso ut suadeas ne vescentium dentibus edentulus invideat et oculos caprearum talpa contemnat, hoc est ne quod ipsi non contigit aliis invideat. Sic enim est ferme hominum quorundam ingenium ut quisque laudet quantum se sperat assequi posse ; si quid ultra vires suas esse senserint, id negant disci oportere. Breviter paucos invenias qui quod in sese desperent in aliis probent, idque non alia in re magis quam in literarum studiis. Hieronymus videtur Graecam illam reddidisse sententiam :

Αὐτὸς πενωθεὶς τοῖς ἔχουσι μὴ φθόνει,

id est

Ne pauper ipse iis invide qui possident.

Index Adagiorum