III. 1. Aedilitatem gerit sine populi suffragio. iv

Plautus in Sticho : Sine populi suffragio tamen aedilitatem hic quidem gerit. Ubi quis imperiosior est in alieno negotio aut in aedibus alienis. Nam Plautus ad parasitum respicit in domo non sua mandantem et imperantem, non aliter ac sua. His confine est quod habetur apud Ciceronem libro tertio De legibus : Sed quaero quid hac re sit turpius quam sine provocatione senator, legatus sine mandatis. Item in tertia decima Philippica : Senator voluntarius lectus ipse a se.

Index Adagiorum