I. 2. Psaphonis aves. c

Ψάφωνος ὄρνιθες, id est Psaphonis aves. Ubi quis nova quapiam arte famam captat, ut cum aliquis subornat, a quibus laudetur eisque veluti dictat encomia, quibus apud vulgus celebrari velit. Narrant in Libya fuisse quendam nomine Psaphonem, qui divinitatis opinionem affectans quamplurimas aves cepit vocales et humani sermonis dociles, eas sonare docuit haec verba : Μέγας θεὸς Ψάφων, id est Magnus deus Psaphon, atque ita doctas emisit in montes. At illae quae didicerant, canebant ac reliquas item aves sonare docebant. Porro Libes cum ignorarent commentum, credentes id divinitus accidere Psaphoni rem divinam facere instituerunt ipsumque in deorum numerum retulerunt. Proverbium in collectaneis Apostolii repperi.

Index Adagiorum