II. 10. Heteromolia causa. xcii

Ἑτερομόλιος δίκη, id est causa heteromolia, dicitur apud Graecos quae ab altera dumtaxat agitur parte, nullo praesente qui contradicat, ἀπὸ τοῦ τὸν ἕτερον μολεῖν, id est quod alter dumtaxat accedat. Simillimum illi : Ἐρήμη δίκη, id est Deserta causa. Usurpabitur non ineleganter, ubi quis damnat absentem, veluti, cum defunctorum libros carpimus, recte ἑτερομόλιον δίκην quis dixerit. Apud Hesychium sic effertur : Ἑτερόμυνος δίκη, an integra scriptura nescio.

Index Adagiorum