II. 10. Fictilis homo. xc

Κεράμιος ἄνθρωπος, id est Homo fictilis, id est mollis, imbecillis, fragilis. Ductum a vasis testaceis, quae facile comminuuntur. Finitimum illi : Homo bulla. In quibusdam codicibus lego κεραμεὺς ἄνθρωπος, in nonnullis κέραμος ἄνθρωπος, quorum postremum mihi magis arridet. Cerameus enim figulum sonat, ceramos vas fictile. Sic et ficulnum hominem dicimus, ferreum, cereum, quernum, adamantinum. Contra quod eximium videri volumus, aureum dicimus ; inde illud poetis frequens χρυσῆ Ἀφροδίτη, id est aurea Venus, et τῆς δικαιοσύνης χρυσοῦν πρόσωπον et χρύσεον ὄμμα τᾶς δίκας, id est justitiae vultus aureus et justitiae oculus aureus, ut ex Pindaro, ni fallor, refert Athenaeus libro XII. Itidem hodie quoque aurea verba, gemmeos mores dicimus. M. Tullius Academicarum quaestionum libro II de libello loquens, quem Crantor scripsit de luctu, Est enim, inquit, non magnus, verum aureolus et, ut Tuberoni praecipit Panetius, ad verbum ediscendus libellus. Quicquid autem vile, κεραμεοῦν sive κεράμεινον dicunt Graeci. Ita Paulus homines appellat vasa fictilia :Ἔχομεν δὲ τὸν θησαυρὸν τοῦτον ἐν σκεύεσιν ὀστρακίνοις. M. Tullius actione in Verrem sexta : Tum illos coepisse praetori dicere putasse se, id quod audissent, alicujus precii scyphos esse Pamphili : luteum negotium esse, non dignum quod in suo argento Verres haberet. Et alicubi luteum hominem appellat contemptum nulliusque precii, interdum ipsum lutum.

Index Adagiorum