II. 10. Humi serpere. lxxxviii

Humi serpit oratio, quae pressior humiliorque est quam oportet, semper quasi jacens, nunquam assurgens. Horatius :

Nec sermones ego mallem

Repentes per humum quam res componere gestas.

Idem in Arte poetica :

Serpit humi tutus nimium timidusque procellae.

Quod quidem aut a navigantibus translatum est aut ab iis, qui procumbentes in terram ita reptant, ne erectos turbo ventorum auferat. Gregorius Nazianzenus in oratione contra Eunomianos deflexit ad homines, ostendens non esse cujuslibet de rebus divinis disserere : Οὐ παντός, οὐχ οὕτω τὸ πρᾶγμα εὔωνον καὶ τῶν χαμαὶ ἐρχομένων, id est Non est cujusvis nec adeo vilis res atque humi gradientium. Quanquam nihil vetat et hic res aut actiones intelligi vulgares humilesque. Simillimum est huic aut fortassis idem quod habet Pindarus in Olympiis : Οὔτοι χαμαιπετέων λόγων ἐφάψῃ, id est Haudquaquam sermones humi reptantes attingas. Item in Pythiis : Χαμαιπετὲς δ᾿ ἄρ᾿ ἔπος οὐκ ἀπέρριψεν, id est Humile vero verbum non effutivit. Sumpsisse metaphoram videtur ab avibus haud procul a terra subvolantibus, quod idem Pindarus tribuit graculis : Κολοιοὶ ταπεινὰ νέμονται. Ut huic respondeat : Aquila in nubibus.

Index Adagiorum