II. 10. Humi hauris. lxxxvii

Χαμαὶ ἀντλεῖς, id est Humi hauris. De inaniter laborante dicebatur. Nihil est enim, quod e solo haurias, hoc est ab immo putei fundo, si is siccus sit. Apparet dici posse, quoties exhausta copia non multum superest, quod haurias. Zenodotus meminit.

Index Adagiorum