II. 10. Ialemo frigidior. lxxxvi

Ἰαλέμου ψυχρότερος, id est Ialemo frigidior. De cantione, oratione, argumento, joco aut ejusmodi re quapiam supra modum frigida recte dicetur. Quidam aiunt ialemon lugentis vocem fuisse ; nam ἰαλεμίζειν Graeci dicunt pro complorare. Euripides in Troadibus ialemon accipit pro ejulatione et luctu :

Οἷος ἰάλεμος οἷά τε πένθη

Δάκρυά τ᾿ ἐκ δακρύων καταλείβεται

Ἡμετέροισι δόμοισι,

id est Qui ejulatus quique luctus lacrimaeque super lacrimas distillantur in nostris aedibus. Et Aristophanes apud Athenaeum, grammaticus opinor, in Dictionibus Atticis Ἐν γάμοις, inquit, ὑμέναιος, ἐν δὲ πένθεσιν ἰάλεμος, id est In nuptiis hymenaeus, in luctu ialemus. Alii tradunt Ialemum Calliopes fuisse filium, infelicem nulliusque precii hominem, praesertim in cantu supra modum frigidum, unde Ἰαλέμου ᾠδήν, id est Ialemi cantilenam, pro frigida dicunt ac miserabili. Martialis item jocans in oratorem quendam frigidum ait illum unum idoneum esse, qui thermas refrigeret Neronianas. Hesychius indicat et hoc pacto efferri proverbium : Ἰαλέμου οἰκτρότερος, id est Ialemo miserabilior. Idem indicat ἰάλεμον dici quod nullius sit precii, quemadmodum Latini naenias appellant, cum ea vox proprie sonet lugubres cantiones.

Index Adagiorum