II. 10. Apio opus est. lxxxv

Τοῦ σελίνου δεῖται, id est Apio est opus. Ita loquebantur, quoties morbum capitalem innuebant et vitae periculum imminere ; nam olim monumenta defunctorum apio coronabantur. Plutarchus in Symposiacis : Καὶ τοὺς ἐπισφαλῶς νοσοῦντας δεῖσθαι τοῦ σελίνου φαμέν, id est Et qui periculose aegrotant, iis dicimus apio opus esse. Idem proverbii meminit et causam addit in vita Timoleonis. Subest autem adagio jocus alludens ad coronas victorum, quae ex apio fiebant, praesertim in ludis Isthmiis, teste Diphilo apud Athenaeum libro vi. :

Περὶ τῶν σελίνων μαχόμεθ᾿ ὥσπερ Ἰσθμίοις,

id est

Super apio certamus, ut solet lsthmiis.

Index Adagiorum