II. 10. In nihil sapiendo jucundissima vita. lxxxi

Sophocles in Ajace Mastigophoro sub persona Ajacis, qui jam ab insania resipuerat :

Ἐν τῷ φρονεῖν γὰρ μηδὲν ἤδιστος βίος·

Τὸ μὴ φρονεῖν γὰρ κάρτ᾿ ἀνώδυνον κακόν,

id est

Suavissima hinc est vita, si sapias nihil ;

Nam sapere nil doloris expers est malum

Hanc sententiam docti citant proverbii loco. Consentaneum est autem vulgo jactatum fuisse vel ejus argumento fabulae, quam Horatius narrat de quodam Argivo, qui felicius existimaret insanire quam sapere et ringi.

Pol me occidistis, amici,

Non servastis, ait, cui sic extorta voluptas

Et demptus per vim mentis gratissimus error.

Huic concinit illud Ecclesiastae dictum : In multa sapientia multa indignatio. Et qui addit scientiam, adjiciet et laborem. Heraclides Ponticus apud Athenaeum auctor est Thrasylaum Axonensem Pythodori filium hoc insaniae genere correptum fuisse, ut existimaret naves omneis, quae in Pireum appellerent, suas esse. Eas appellentes summa cum voluptate recipiebat, solventes dimittebat ac prosequebatur, in summa felix erat, perinde quasi tantarum rerum dominus. Si quid perisset, non requirebat ; si quid esset incolume, vehementer gaudebat, aliis jactitans suam fortunam, donec Crito frater e Sicilia reversus correptum hominem traderet medico. Caeterum is ad se reversus negavit unquam suavius vixisse sese, quam cum eo mentis errore teneretur ; siquidem cum tantum adesset voluptatum, nihil unquam sensisse molestiae.

Index Adagiorum