II. 10. In parte vel ignem praedetur aliquis. lxxx

Ἐν τῷ μέρει τις καὶ τὸ πῦρ σκυλευσάτω, id est

Praedetur aliquis per vices ignem quoque.

Suidas admonet dictum de iis, qui parum aequa referunt in commune. Cum enim res communis commissa fuerit manibus unius aut paucorum, maxima pars penes eos haeret, qui dividunt. Quid enim non praedetur qui praedatur ignem, qui sic est natura communis, ut ipse nihilominus possideas, posteaquam et aliis fueris impertitus ? Amicitia facit omnia communia ; verum ubi ventum est ad partitionem, quisque studet quod potest rapere. Haud scio an scribae vitio pro σκαλευέτω depravatum σκυλευέτω, ut pertineat ad aenigma Pythagorae.

Index Adagiorum