II. 10. Inus dolores. lxxviii

Ἰνοῦς ἄχη, id est Inus dolores. Ino Cadmi filia ex Athamante duos peperit filios, Learchum et Melicertam, praeterea filiam Eurycleam. Athamas autem versus in insaniam reliquos liberos arcu percussit occiditque, Ino una cum Melicerta sese in mare abjecit. Et hanc quidem Megaras undis appulsam Megarenses multo cum honore exceperunt, justa persolventes Leucothoe nomine commutato, illum vero Corinthum delatum Corinthii sepelierunt et in ejus honorem Isthmios ludos instituerunt, nomine item commutato vocantes Palaemonem. Hinc ortum adagium, ut intolerandum et exanimantem, ut ita dixerim, dolorem significantes dicerent Ἰνοῦς ἄχη. Nam achos proprie dolor dicitur apud Graecos, qui prorsus obstupefacit suique sensum adimit homini. Melicrates Tyrius apud eundem Zenodotum, unde haec retuli, fabulam, quae paroemiae dedit occasionem, narrat ad hunc modum : Athamanti prius fuerat uxor Nephele, ex qua duos sustulit liberos, Hellen et Phrixum. Hac defuncta secundam duxit uxorem Ino. Ea veluti noverca tendens insidias Nepheles liberis persuasit indigenis mulieribus, ut semina in terram jacienda prius frigerent, id est adurerent in sartagine. Caeterum ubi res male evenisset neque quicquam is annus produxisset, Athamas in hac rerum angustia Delphos misit qui consulerent oraculum. Verum Ino legatos muneribus corrupit, ut domum reversi dicerent respondisse deum ita demum penuriam annonae depellendam, si Hellen et Phrixum occidissent. Itaque persuasus Athamas Phrixum et Hellen ad aram admovit immolaturus. Verum dii miserti aurei velleris ariete vectos illos per aera sustulerunt. Et Helle quidem, cum sese in arietis tergo non satis teneret, delapsa est in mare, quod ab ipsa Hellesponticum appellatur, Phrixus autem in Colchicam regionem incolumis delatus est. Athamas ira deorum in rabiem versus Inus liberos aggressus est, quemadmodum modo demonstravimus.

Index Adagiorum