II. 10. In eo ipso stas lapide, in quo praeco praedicat. lxxvii

Chrysalus servus in Bacchidibus Plauti senem irridens, quem argento defraudabat,

O stulte, inquit, nescis nunc vaenire te :

Atqui in eo adstas lapide, ubi praeco praedicat.

Quadrabit, ubi quis praesens videns audiensque tamen deluditur. Nam vendi etiam hodie vulgo dicuntur, quibus fit impostura. Quod autem meminit lapidis, id traductum est a lapide quodam aeditiore, quem Romae fuisse complurium auctorum testimonio constat, unde praecones in auctionibus res venales nuntiabant. Unde M. Tullius vilissimos homunculos de lapide emptos appellat. De Colono dictum est alibi.

Index Adagiorum