II. 10. Orci galea. lxxiv

Ἄϊδος κυνῆ, id est Orci galea. Dictitari solitum in eos, qui semet arte quapiam occultarent. Paroemiam ad hujusmodi fabulam referunt : Acrisio de masculis liberis tollendis oraculum consulenti responsum est e Danae filia ipsius nasciturum filium, a quo occidendus esset ; itaque territus aereum thalamum subterraneum paravit, in quo filiam inclusam adservabat, ne cum viro quopiam rem habere posset. Jupiter autem amore virginis correptus in aurum transformauit sese atque ita per impluvium in Danaes gremium illapsus eam gravidam fecit. Natus est Perseus. Quod simulatque rescisset pater, ipsam matrem una cum infante scrinio inclusam in mare praecipitem dedit. Porro scrinio forte fortuna ad Seriphum insulam delato Dictys sublatum ad se Perseum aluit. Polydectes autem Dictys frater, qui Seriphiis imperitabat, Danaen amare coepit ; verum Perseo jam adulto non potuit ea potiri. Proinde convocatis amicis et inter hos Perseo ait se velle certamen edicere super Hippodamiae Oenomai filiae nuptiis. Perseus autem existimans, si cum Gorgonis capite pugnaret, neminem posse obsistere, praeter alia postulavit equos ductuque Mercurii ac Palladis pervenit ad Phorci filias, Memphedem, Ennyo et Dino. Has aiunt statim natas anus fuisse, tum unicum dumtaxat oculum fuisse tribus, unicum item dentem ; his vicissim inter se treis utebantur. Haec cum Perseus abstulisset, reposcentibus illis ait redditurum sese, si viam commonstrassent, quae ad nymphas duceret. Erant his nymphis alata talaria et cibisis quaepiam, quam arculam seu peram putant fuisse. Habebant et Plutonis galeam ; quam qui gestaret, is quoscumque voluisset videbat, ipse nemini conspicuus. His igitur instructus Perseus, volucer jam ob talaria, sicuti diximus, ad Gorgonas devolavit. Erant autem Gorgones treis sorores, Euryale, Stheno, Medusa. Erant his capita draconum squamis obsita, praeterea dentes maximi suum instar, ad haec manus et alae, quibus per aera ferebantur. Aderat insuper ea vis, ut obtuentes sese in saxa verterent. Porro sola Medusa e tribus mortalis erat. Hanc igitur impetit Perseus et oculis defixis in clypeum aereum, per quem tamen ipsam Gorgonis imaginem aspiciebat, manum porrigens, quam Pallas in Medusam dirigebat, caput Medusae desecuit. Advolantes reliquae duae sorores Perseum quidem insequebantur, verum cum illum ob galeam Plutonis videre non quirent, retro abiere. Itaque Perseus reversus in Seriphum Polydecten aggressus est amicorum auxilium implorantem. Quibus ad regiam concurrentibus Perseus Gorgonis ostenso capite quotquot obtuerentur in saxa vertit. Sublato igitur Polydecta et Dicty in fratris locum instituto Gorgonis caput Palladi dedit, galeam Mercurio cumque hac peram ac talaria ; ille rursum nymphis restituit.

Reliquum fabulae, quam longius prosequitur Zenodotus, quandoquidem ad enarrationem adagii nihil attinet, omitto. Utitur hoc Plato libro De republica decimo dicens semper honesta propter se sequi oportere, etiam si quis Gygis anulum vel Plutonis habeat galeam. Quibus ex verbis colligitur eandem esse hujus proverbii sententiam et illius Γύγου δακτύλιος, id est Gygis anulus ; utrumque enim a simili fabula natum est. Proinde recte accommodabitur et ad eos, qui rara quadam felicitate quicquid volunt efficiunt. Cujus generis est etiam illud Virgula divina. Usus est et Origenes libro primo Adversus Celsum haereticum declarans magis convenisse, ut Christus in Aegyptum fugiens subduceret sese Herodis insaniae, quam si sub Plutonis casside latitans eundem fefellisset. Adagium manasse videtur ex Homero, apud quem Iliados quinto Pallas sese Orci galea tegit, ne videretur a Marte :

Τὸν μὲν Ἄρης ἐνάριξε μιαιφόνος, αὐτὰρ Ἀθήνη

Δῦν᾿ Ἄϊδος κυνέην, μή μιν ἴδοι ὄβριμος Ἄρης,

id est

Ille quidem cecidit jugulatus Marte cruento ;

At se Orci texit galea Tritonia Pallas,

Ne Mars hanc virtute insignis cernere posset.

Admonet interpres proverbio dici Εἰσδύνειν Ἅιδου κυνέην, id est Induere Orci galeam, de homine, qui occultis insidiis nocere molitur. Aristophanes ἐν Ἀχαρνεῦσιν :

Λαβὲ δ᾿ ἐμοῦ γ᾿ εἵνεκα παρ᾿ Ἱερωνύμου Σκοτοδασυπυκνότριχα τὴν Ἄϊδος κυνῆν,

Εἶτ᾿ ἐξάνοιγε μηχανὰς τὰς Σισύφου,

id est

Meaque causa sumito ab Hieronymo

Orci galeam hispidam nigrantibus pilis,

Dein explicato dolos et artes Sisyphi.

Index Adagiorum