II. 10. In cotyla gestaris. lxxii

Ἐν κοτύλῃ φέρῃ, id est In cotyla portaris. Suspicor dictum de iis, qui arbitrio alieno, quo libitum esset, huc atque illuc ducerentur, aut ubi quis indulgentius foveretur. Tractum est adagium a genere lusus puerilis, qui dictus est ἐν κοτύλῃ. Hujus meminit Julius Pollux libro nono De rerum vocabulis. Erat autem hujusmodi : Unus quispiam reductas in tergum manus conjungebat stringebatque, rursum alter impositis in eas genibus tollebatur, suis interim manibus oculos gestantis obtegens, et ad hunc gestatus modum Ἐν κοτύλῃ portari dicebatur, quod manuum complexu gestaretur. Nam κοτύλη Graecis cum alia permulta tum manus etiam cavam partem significat. Hunc lusum Julius Pollux ait aliis item vocabulis appellari, velut ἱππάδαν et κυβησίνδαν.

Index Adagiorum