II. 10. Intra septimam. lxxi

Ἐντὸς ἑβδόμης, id est Intra septimam, subaudi lunam. Edictum erat Athenis, ne ante septimum diem mensis exercitum educerent. Recte fortassis utemur hoc adagio, quoties admonebimus mature suoque tempore negotium aggrediundum. Meminit Zenodotus, Suidas et Hesychius, nec praeterea quicquam adscribunt. Vide, num allusum sit ad id, quod alio retulimus loco : Ἕβδομος βοῦς, id est Septimus bos,et

Τὸν ἕβδομον βοῦν ἡ σοφὴ παροιμία, id est

Et septimum venustus adagio bovem,

quod pueris sextum mensem egressis farinaceus bos fingi consueverit, qui lunae primum apparentis cornua repraesentaret.

Index Adagiorum