II. 10. Tanquam Chalcidica nobis peperit uxor. lxvi

Ὥσπερ Χαλκιδικὴ τέτοκεν ἡμῖν γυνή, id est Tanquam Chalcidice peperit nobis uxor. De ea dicebatur, quae liberos quam plurimos peperisset. Tradunt heroinam quampiam fuisse nomine Comben, cui cognomen fuerit Chalcidi, quod prima arma aerea confecerit. Ea viro conjuncta centum liberos enixa dicitur, sicuti proditum est in Euboicis annalibus et attestatur Aristus Salaminius. Quidam ad Chalcidem Euboeae civitatem referunt, quod e Chalcidensium officinis ingens armorum aereorum et quadrigarum vis prodiret ; Stephanus enim ab officinis aerariis urbi nomen additum putat. Usurpare licebit, ubi significabimus multum litium, bellorum aut curarum alicunde natum.

Index Adagiorum