II. 10. Hyperberetaea. lxi

Ὑπερβερεταῖα, id est Hyperberetaea, dicebantur olim admodum serotina quaeque vix tandem advenirent. Apud Macedones extremus anni mensis Ὑπερβερεταῖος appellabatur. Unde quae in longum proferebantur, Hyperberetaea dicebantur, perinde quasi apud Latinos dicas Decembria, et Ὑπερβερεταῖοι comperendinatores. Suidas existimat eum esse mensem apud Macedones, quem nos Octobrem vocamus, quod tum sera sit aestas et quae tum proveniunt, post legitimum tempus provenire videantur.

Index Adagiorum