II. 10. Ipsi curandum. lx

Αὐτῷ μελητέον, ἀλλ᾿ ἐπὶ τὸν οἶκον, id est Ipsi curandum est, sed in domum. Zenodotus ait hujus adagii mentionem fieri apud Aristophanem in Agricolis, praeterea apud Platonem grammaticum, natum autem ab aedibus quibusdam maximis, quae locabantur conducere volentibus. Unde convenire videtur (siquidem conjecturas sequi fas est, ubi nihil adferunt, quod sequaris, Graeci scriptores) in eos, qui rebus alienis liberius utuntur, ut solent qui in conducto habitant.

Index Adagiorum