Adagiorum Chiliades

I. 2Inter lapides pugnabant nec lapidem tollere poterant.xcvi

Plutarchus quartae decadis Symposiacae primo problemate : Ἰδὼν δὲ τὸ παιδίον ἅμα τῷ Φίλωνι τὸν νέον ἄρτῳ χρώμενον ἄλλου δὲ μηδενὸς δεόμενον, ὦ Ἡράκλεις, ἔφη, τοῦτο ἄρα ἦν τὸ λεγόμενον· ἐν δὲ λίθοις ἐμάχοντο, λίθον δ᾿ οὐκ ἦν ἀνελέσθαι, [Symposiac., 660d] id est Ubi vero videret ministrum puerum una cum Philone utentem pane neque praeterea quicquam requirentem : Papae, inquit, hoc nimirum erat illud, quod vulgo dici solet : Pugna erat in saxis neque saxum tollere quibant. Apparet dictum in eos, qui praesenti commodo non fruantur vel ob ignaviam vel ob perversam de rebus opinionem, ut qui vel saxum graventur ex acervo tollere, quo repellant adversarium. Refertur idem carmen apud Athenaeum libro decimo et aliud subjicit veluti consimilis sententiae :

Δίψῃ δ᾿ ἐξώλλυντο, ὕδωρ δ᾿ ὑπερεῖχε γενείου,

[Deipn., X, 457c] id est

Deperiere siti superante ad labra liquore.

In aqua sitire