II. 10. Cum Delphis sacrificaverit, ipse carnes absumit. lviii

Plutarchus septimo libro τῶν Συμποσιακῶν hunc senarium veluti proverbialem citat :

Δελφοῖσι θύσας αὐτὸς ὀψωνεῖ κρέας,

id est

Carne ipse Delphis immolata vescitur.

Ostendit dici solitum de iis, qui vocatis convivis ipsi cibos appositos devorant, ut illis spectare tantum liceat, non vesci. In Delphicis enim sacris is, qui immolarat victimam, ea vescebatur. Contra fiebat his sacris, quae Hecatae inferebantur, ex quibus nihil redibat ad eum, qui offerebat, praeter fumum et tumultum. Quanquam et in diversum sensum accipi potest, ut intelligamus Delphicum sacerdotem nihil impertiri de victima ei, qui victimam dedit. Ita fit aliquoties, ut edax conviva seu pluribus adductis edacibus umbris velut Harpyis coenam omnem devoret esuriente qui vocavit. Adagium torqueri potest etiam ad illos, qui beneficio, quod alii dedisse videntur, ipsi fruuntur, ut episcopi nonnulli nepotibus suis sacerdotia magnifica donant nonnunquam, sed ad pueros solus titulus redit, ad episcopos proventus.

Index Adagiorum