II. 10. Iterum atque iterum ad Pythum via. lvii

Αὖθις αὖ Πυθώδ᾿ ὁδος, id est Iterum atque iterum Pythum versus via. Dictum de iis, qui molesti sunt eadem de re iterum atque iterum percunctando, quemadmodum solent ignari viae quemcumque obvium habuerint, de via rogare. Porro Pythus civitas Apollini sacra, quae visebatur a plerisque. Apparet e comoedia sumptum (est enim hemistichium iambicum), verum ex qua, non indicat Diogenianus, et mihi non succurrit. Finitimum illi : Ὁ Διὸς Κόρινθος, id est Jovis Corinthus.

Index Adagiorum