II. 10. Lavares Peliam. lvi

Λούσαις τὸν Πελίαν, id est Laves Peliam. Dictum apparet, ubi quis salutem pollicitus adfert exitium aut ubi quis prodesse conatus ingens addidit malum. Ductum a notissima Peliae fabula, quem dum filiae a Medea persuasae student ad juventam revocare, lebeti ferventi impositum occiderunt. Fortassis non intempestiviter dicetur, ubi quis falsa spe ductus inanem sumit operam, veluti si quis arte, quam vocant alcimicam, fretus sibi promittat futurum, ut e stanno fiat argentum, ex aere aurum. Refertur in adagiorum collectaneis, quae Plutarchi feruntur nomine.

Index Adagiorum