II. 10. Labrax Milesius. lv

Λάβραξ Μιλήσιος, id est Labrax Milesius. In stolidum et avidum dicebatur. Labrax enim piscis genus lato oris rictu, unde escam totam una cum aere faucibus corripit atque ob id facile capitur. Unde apud Plautum lenoni Labracis nomen. Aristoteles hunc annumerat inter eos, qui praeda laniatuque vivunt. Lingua est ossea et affixa, cor triangulum. Aristophanes apud Athenaeum libro VII labracem piscium sapientissimum appellat :

Λάβραξ ὁ πάντων ἰχθύων σοφώτατος.

Apud Miletum autem Asiae civitatem praegrandes et item plurimi labraces esse dicuntur propter stagnum influens in mare ; gaudet enim hic piscis aqua dulci. Aristophanes in Equitibus :

Ἀλλ᾿ οὐ λάβρακας καταφαγὼν Μιλησίους Κολονήσειας,

id est

Haud cum lupos voraveris Milesios,

Facies tumultum.

Nam quidam hunc piscem esse putant, qui Latine lupus dicitur.

Index Adagiorum