II. 10. Lingua bellare. xlvii

Γλώττῃ πολεμίζειν, id est Lingua bellare, dicuntur qui magnifice conviciantur ac minantur hosti, sed cum tutum est. Sic enim Menelaus Graecorum ignaviam incusat Iliados Η :

Ὤ μοι, ἀπειλητῆρες, Ἀχαΐδες, οὐκ ἔτ᾿ Ἀχαιοί,

id est

Heu Graiae neque jam Graii tantumque minaces.

Allusit huc et Vergilius in Aeneide :

An tibi Mavors

Ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis

Semper erit ?

Haec enim Turnus in Drancem lingua pollentem in consiliis, alioquin imbellem. Idem Rutulos maledicos facit :

O verae Phrygiae, neque enim Phryges,

Et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.

Sic autem loquitur Hector apud eundem Homerum Iliados Y :

Καί κεν ἐγὼν ἐπέεσσι καὶ ἀθανάτοισι μαχοίμην·

Ἔγχεϊ δ᾿ ἀργαλέον, ἐπειὴ πολὺ φέρτεροί εἰσιν,

id est

Sane ego vel divis possim contendere lingua,

Verum hasta durum, multo quia viribus illi

Praecellunt.

Porro vera fortitudo neque maledica est neque minax, id quod innuit Homerus Iliados libro V :

Τόνδ᾿ οὔτι προσέφη κορυθαίολος Ἕκτωρ,

Ἀλλὰ παρήϊξεν λελιημένος,

id est

Huic nihil omnino respondit belliger Hector,

Quin mage cominus insiliit.

Et ejusdem operis libro III fingit Graecos tacitos in praelium ire :

Οἱ δ᾿ ἄρ᾿ ἴσαν σιγῇ μένεα πνείοντες Ἀχαιοί,

Ἐν θυμῷ μεμαῶτες ἀλεξέμεν ἀλλήλοισιν,

id est

Ast ibant taciti vim spirantes Danaidae

Atque animo prompti auxilium sibi ferre vicissim.

Et Aristophanes in Nebulis :

Πράττων βουλεύων καὶ τῇ γλώττῃ πολεμίζων,

id est

Poscens consultans et lingua praelia miscens.

De his eleganter apud Livium dictum libro Ab urbe condita vii. : In castris feroces, in acie pavidi. Apuleius verbo festiviter novato verbigerari dixit pro verbis digladiari. Et Hesychius indicat γλωσσάσπιδας dictos qui pro armis lingua uterentur. Hoc nomine signari possent et qui aspidis venenum in lingua circunferunt. Heraclitus ad Hermodorum : Ἐν ταῖς γλώτταις ἔχετε τὰ ὅπλα ἀπεστερηκότες χρήματα, id est In linguis habetis arma, posteaquam abstulistis pecunias. Causidicorum ac rhetorum est γλώσσαις πολεμίζειν ἠδὲ μάχεσθαι, id est Linguis bellare atque pugnare.

Index Adagiorum