II. 10. Limen senectae. xlvi

Γήραος οὐδός, id est Senectae limen, antiquitus appellabant velut extremum autumnum aetatis humanae, cum jam appetit hiems decrepitae senectae. Sumptum est ex Homero, apud quem id perquam frequens est, ut Iliados X :

Ὅν ῥα πατὴρ Κρονίδης ἐπὶ γήραος οὐδῷ Αἴσῃ ἐν ἀργαλέῃ φθίσει,

id est

Quem fors Juppiter ipse senectae in limine diris

Conficiet fatis.

Idem Iliados Ω :

Τηλίκου ὥσπερ ἐγὼν ὀλοῷ ἐπὶ γήραος οὐδῷ,

id est

Ferme mea hac aetate, senectae in limine tristi.

Idem Odysseae Ο :

Ὃν κατέλειπεν ἰὼν ἐπὶ γήραος οὐδῷ,

id est

Quem proficiscens ille senectae in limine liquit.

Rursum Odysseae Ψ :

Καὶ γήραος οὐδὸν ἱκέσθαι,

id est

Atque senectae attingere limen.

Usurpatur et a Platone tanquam poetici proverbii vice. Rursum apud Hesiodum in Operis et diebus :

Ὅς κε γονῆα γέροντα κακῷ ἐπὶ γήραος οὐδῷ Νεικείῃ,

id est

Quique senectae in limine fessum aetate parentem

Irritarit.

Index Adagiorum